fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem
mensibus
et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes quid
faciemus de arca Dei indicate nobis quomodo remittemus eam in
locum suum qui dixerunt
si remittitis arcam Dei Israhel nolite dimittere eam vacuam
sed quod debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini et
scietis quare non recedat manus eius a vobis
qui dixerunt quid est quod pro delicto reddere debeamus ei
responderuntque illi
iuxta numerum provinciarum Philisthim quinque anos aureos
facietis et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus
vobis et satrapis vestris facietisque similitudines anorum
vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram et
dabitis Deo Israhel gloriam si forte relevet manum suam a vobis
et a diis vestris et a terra vestra
quare gravatis corda vestra sicut adgravavit Aegyptus et
Pharao cor suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos
et abierunt
nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas
vaccas fetas quibus non est inpositum iugum iungite in plaustro
et recludite vitulos earum domi
tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro et vasa
aurea quae exsolvistis ei pro delicto ponetis in capsella ad
latus eius et dimittite eam ut vadat
et aspicietis et si quidem per viam finium suorum ascenderit
contra Bethsames ipse fecit nobis malum hoc grande sin autem
minime sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos sed casu
accidit
fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas quae
lactabant vitulos iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum
concluserunt domi
et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam quae
habebat mures aureos et similitudinem anorum
ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit
Bethsames et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et
non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram sed et
satrapae Philisthinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames
porro Bethsamitae metebant triticum in valle et elevantes
oculos viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent
et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae et stetit ibi
erat autem ibi lapis magnus et conciderunt ligna plaustri
vaccasque inposuerunt super ea holocaustum Domino
Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam quae erat
iuxta eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem
grandem viri autem bethsamitae obtulerunt holocausta et
immolaverunt victimas in die illa Domino
et quinque satrapae Philisthinorum viderunt et reversi sunt
in Accaron in die illa
hii sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthim pro
delicto Domino Azotus unum Gaza unum Ascalon unum Geth unum
Accaron unum
et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque
provinciarum ab urbe murata usque ad villam quae erat absque
muro et usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini
quae erat usque in illa die in agro Iosue Bethsamitis
percussit autem de viris bethsamitibus eo quod vidissent
arcam Domini et percussit de populo septuaginta viros et
quinquaginta milia plebis luxitque populus quod percussisset
Dominus plebem plaga magna
et dixerunt viri bethsamitae quis poterit stare in
conspectu Domini Dei sancti huius et ad quem ascendet a nobis
miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes
reduxerunt Philisthim arcam Domini descendite et ducite eam ad
vos